BIBONES

BIBONES
BIBONES
antiquitus culices dicti sunt, qui tabernas et cauponas infestare solent, cauponarum hinc animalia Plinio l. 9. c. 47. Afranius in his verfibus,
Dum ad me spectas, fabularique incipis,
Ex ore in oculcs tibi bibones involant.
Musciones sequens aetas vocavit, quasi parvas muscas: item vappones, a vappa, cuius, ut et vini, mire amantes ac cupidi sunt. Tabernales alucitas vocavit Petronius apud Fulgentium, quos ipse κώνωπας interpretatur. Quô solô sensu tabernas Hadriani tem poribus et Petronii etiam, pro caupoms videl. appellâste videntur, etc. De istiusmodi culicibus notus Hadriani Imperatoris in Florum Poetam iocus, cuius meminit Ael. Spartian. in Vita huius Imper. c. 16. Quia autem culices hi admodum infesti, hinc bibones Petro Blesensi Serm. 23. suggestiones notant diabolicas, Novit enim unusquisque nostrû, et in libro experientiae didicit, quam venemferas potiones ferat in alveolo mentis nostrae serpens antiquus; quam varias et inutiles rerum imagines in thalamo cordis nostri depingat, quae tamquam mmutissim bibones, in oculos ipsius mentis involant, ino et Ministros Dei ad Altare Dommi Virtutum persequuntur, ut brevem ibi memoriam Christi in cruce pendentis abiciant vel conturbent, apud Macrum in Hierolex. De hominibus Bibonibus aliquid infra voce Phago. it. Sextarius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • ORCADES — insulae maris Caledonii, Scotiae ad Boream adiacentes, inter illam et Norvegiam, numerô 40. Plinio, l. 4. c. 16. 30. vero Pomponio, ab Hebudibus 5. dierum navigatione in Ortum distantes. Magnae Britanniae regi parent, a Danis oppignoratae, quorum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VAPPA — apud Martialem, l. 12. Epigr. 48. v. 13. Imputet ipse Deus nectar mihi, fiet acetum, Et Vaticani perfida vappa cadi: vinum fugiens aut faex vini est, ex Aeolico βάππα pro βάμμα Salmas. Not. ad Tertullian. de Pallio. Cum epithero nobilis, vinum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”